- EXSERERE Brachia
- EXSERERE Brachiahumerosque, Venatorum est. De Diana Papin. Stat. Achill. l. 1. v. 344. et seqq.Sic ubi Virgineis Hecate lassata pharetrisAd patrem fratremque redit, comes haeret euntiMater et ipsa humeros exsertaque brachia velat.De Maevia Iuv. Sat. 1. l. 1. v. 22.---- ---- Maevia TuscumFigat aprum et nuda teneat venabula mamnta:Bellatorum item. Frontin. Strateg. l. 2. c. 1. Metellus Pius quodam tempore, cum Sertorianos milites advertisset, magno impetu instinctos, deposcentes pugnam, humerosque exserentes et lanceas vibrantes, recepit exercitum. De Camilla Virg. Aen. l. XI. v. 648.At medias inter caedes exsultat AmazonUnum exserta latus pugnae, pharetrata Camilla.Vide eundem de Penthesilea Aen. l. 1. v. 494.Ducit Amazomdum lunatis agmina peltisPenthesilea furens, mediisque in milibus ardetStat. Theb. l. 1. et quae de exsertis Cethegisdiximus supra, in voce Cinctum, quaeque hanc in rem infra dicemus ubi de Pallio, it. ubi de Pedestribus Statuis, et in voce Sinus ac Statua. Et talis gestus erat Achillis aegre latentis, inter Virgines, praesentibus Graecorum Legatis, apud eundem Achill. l. 2. v. 39.Quod nisi praecipitem blando complexa moneretDeidamia sinu, nudataque pectora semperExsertasque manus, humerosque in veste teneret etc.Eodem modo Mortis imago, utpote ad fcriendum semper paratae, figurabatur. Val. Flacc. Argon. l. 2. v. 206.Et Dolus, et Rabies, et Leti maior ImagoVisa iruces exserta manus ----Unde exsertus, implacabilis, strictus. Prosper. Auqitan. in Epigramm.Cum Deus exserta peccantes verberat irâ,Ut orint homines, quid mereantur, agit.Et exserte, rigide, pugnaciter. Tertullian. c. Valentin. l. 3. qui talia neque facile producunt, neque exserte defendunt. appulei. l. 1. Ianitor introrupit, exserte clamitans, ubi es tu etc. Vide C. Barth. Animadvers. ad Stat. Theb. l. 1. v. 413.Exsertare humeros, nudamque lacessere pugnam.Alibiqueve passim.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.